monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 10, 3, 5
LABIENI. Hoc obsequio consequatur denique, ut intra domum moriatur. M. Cato, quo viro nihil speciosius civilis tempestas abstulit, potuit beneficio Caesaris vivere, si tamen ullius voluisset. Optima civilis belli defensio oblivio est. MUSAE. Allato ad se capite Cn. Pompei Caesar avertisse oculos dicitur, quod tu ne in morte filiae quidem fecisti. CORNELI HISPANI. Pervagata est illa crudelis belli fortuna omnem ordinem; usque (in) infimae plebis supplicia descendit. nihil in civitate nostra immune a victoris ira praeter feminas fuit. hanc laudem miserae urbi servare licuit. Aut pater noster aut victor insanit.